3:14 nos scimus quoniam translati sumus de morte in vitam quoniam diligimus fratres qui non diligit manet in morte
3:15 omnis qui odit fratrem suum homicida est et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam aeternam in se manentem
3:16 in hoc cognovimus caritatem quoniam ille pro nobis animam suam posuit et nos debemus pro fratribus animas ponere
3:17 qui habuerit substantiam mundi et viderit fratrem suum necesse habere et clauserit viscera sua ab eo quomodo caritas Dei manet in eo
3:18 filioli non diligamus verbo nec lingua sed opere et veritate
3:19 in hoc cognoscimus quoniam ex veritate sumus et in conspectu eius suadeamus corda nostra
3:20 quoniam si reprehenderit nos cor maior est Deus corde nostro et novit omnia
3:21 carissimi si cor non reprehenderit nos fiduciam habemus ad Deum
3:22 et quodcumque petierimus accipiemus ab eo quoniam mandata eius custodimus et ea quae sunt placita coram eo facimus
3:23 et hoc est mandatum eius ut credamus in nomine Filii eius Iesu Christi et diligamus alterutrum sicut dedit mandatum nobis
3:24 et qui servat mandata eius in illo manet et ipse in eo et in hoc scimus quoniam manet in nobis de Spiritu quem nobis dedit
Your support helps pay our hosting costs, and
- with a little bit extra -
lets us pay transcribers and proofreaders.
If you can help, Click here to become a Patreon:
www.patreon.com/IslamAwakened Thank you!